Found 20233 Results for: Re
cum sero autem factum esset dicit dominus vineæ procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)
et accipientes murmurabant adversus patrem familias (Evangelium secundum Matthaeum 20, 11)
dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et æstus (Evangelium secundum Matthaeum 20, 12)
at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum (Evangelium secundum Matthaeum 20, 13)
tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi (Evangelium secundum Matthaeum 20, 14)
aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)
et ascendens Jesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis (Evangelium secundum Matthaeum 20, 17)
et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget (Evangelium secundum Matthaeum 20, 19)
qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo (Evangelium secundum Matthaeum 20, 21)
respondens autem Jesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus (Evangelium secundum Matthaeum 20, 22)
ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo (Evangelium secundum Matthaeum 20, 23)
Jesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui majores sunt potestatem exercent in eos (Evangelium secundum Matthaeum 20, 25)