Found 20233 Results for: Re
quod cum audisset Jesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbæ secutæ sunt eum pedestres de civitatibus (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes desertus est locus et hora jam præteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)
Jesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare (Evangelium secundum Matthaeum 14, 16)
responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces (Evangelium secundum Matthaeum 14, 17)
et cum jussisset turbam discumbere supra fænum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in cælum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis (Evangelium secundum Matthaeum 14, 19)
et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos (Evangelium secundum Matthaeum 14, 20)
et statim jussit discipulos ascendere in navicula et præcedere eum trans fretum donec dimitteret turbas (Evangelium secundum Matthaeum 14, 22)
et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi (Evangelium secundum Matthaeum 14, 23)
quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et præ timore clamaverunt (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
statimque Jesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere (Evangelium secundum Matthaeum 14, 27)
respondens autem Petrus dixit Domine si tu es jube me venire ad te super aquas (Evangelium secundum Matthaeum 14, 28)