Found 20233 Results for: Re
quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 27)
et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent (Evangelium secundum Matthaeum 6, 28)
quærite autem primum regnum et justitiam ejus et omnia hæc adicientur vobis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
nolite judicare ut non judicemini (Evangelium secundum Matthaeum 7, 1)
hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui (Evangelium secundum Matthaeum 7, 5)
nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos (Evangelium secundum Matthaeum 7, 6)
si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in cælis est dabit bona petentibus se (Evangelium secundum Matthaeum 7, 11)
non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere (Evangelium secundum Matthaeum 7, 18)
non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum cælorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse intrabit in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam supra harenam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)
et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare (Evangelium secundum Matthaeum 8, 2)
et extendens manum tetigit eum Jesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra ejus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 3)