Found 20233 Results for: Re
et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multæ miserationis et ignoscens super malitia (Prophetia Ionae 4, 2)
et egressus est Jona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati (Prophetia Ionae 4, 5)
et præparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Jonæ ut esset umbra super caput ejus et protegeret eum laboraverat enim et lætatus est Jona super hedera lætitia magna (Prophetia Ionae 4, 6)
et cum ortus fuisset sol præcepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Jonæ et æstuabat et petivit animæ suæ ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere (Prophetia Ionae 4, 8)
et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quæ sub una nocte nata est et una nocte periit (Prophetia Ionae 4, 10)
verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda quod vidit super Samariam et Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 1)
quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terræ (Prophetia Michaeae 1, 3)
in scelere Jacob omne istud et in peccatis domus Israël quod scelus Jacob nonne Samaria et quæ excelsa Judæ nonne Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 5)
et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides ejus et fundamenta ejus revelabo (Prophetia Michaeae 1, 6)
et omnia sculptilia ejus concidentur et omnes mercedes ejus conburentur igni et omnia idola ejus ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur (Prophetia Michaeae 1, 7)
in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite (Prophetia Michaeae 1, 10)
et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quæ habitat in Exitu planctum domus Vicinæ accipiet ex vobis quæ stetit sibimet (Prophetia Michaeae 1, 11)