Found 20233 Results for: Re
subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit Dominus (Prophetia Amos 4, 11)
quapropter hæc faciam tibi Israël postquam autem hæc fecero tibi præparare in occursum Dei tui Israël (Prophetia Amos 4, 12)
quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terræ Dominus Deus exercituum nomen ejus (Prophetia Amos 4, 13)
audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israël cecidit non adiciet ut resurgat (Prophetia Amos 5, 1)
quia hæc dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israël (Prophetia Amos 5, 3)
et nolite quærere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis (Prophetia Amos 5, 5)
qui convertitis in absinthium judicium et justitiam in terra relinquitis (Prophetia Amos 5, 7)
idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et prædam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide ædificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum (Prophetia Amos 5, 11)
quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes justi accipientes munus et pauperes in porta deprimentes (Prophetia Amos 5, 12)
ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est (Prophetia Amos 5, 13)
odite malum et diligite bonum et constituite in porta judicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph (Prophetia Amos 5, 15)
propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quæ foris sunt dicetur væ væ et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere (Prophetia Amos 5, 16)