Found 20233 Results for: Re
hominem cæcum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt (Liber Baruch 6, 36)
viduæ non miserebuntur neque orfanis benefacient (Liber Baruch 6, 37)
lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur (Liber Baruch 6, 38)
adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui (Liber Baruch 6, 40)
quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum (Liber Baruch 6, 41)
mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum (Liber Baruch 6, 42)
reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris (Liber Baruch 6, 47)
nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quæ manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis (Liber Baruch 6, 50)
regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt (Liber Baruch 6, 52)
judicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculæ inter medium cæli et terræ (Liber Baruch 6, 53)
etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur (Liber Baruch 6, 54)
regi autem et bello non resistent quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt (Liber Baruch 6, 55)