Found 20233 Results for: Re
faciesque in usus ejus lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex ære fabricabis (Liber Exodus 27, 3)
craticulamque in modum retis æneam per cujus quattuor angulos erunt quattuor anuli ænei (Liber Exodus 27, 4)
et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum (Liber Exodus 27, 7)
facies et atrium tabernaculi in cujus plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine (Liber Exodus 27, 9)
similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnæ viginti et bases æneæ ejusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea (Liber Exodus 27, 11)
in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnæ decem basesque totidem (Liber Exodus 27, 12)
in ea quoque atrii latitudine quæ respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt (Liber Exodus 27, 13)
in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnæque tres et bases totidem (Liber Exodus 27, 14)
et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem (Liber Exodus 27, 15)
in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem (Liber Exodus 27, 16)
in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases æneas (Liber Exodus 27, 18)
cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cærimonias tam paxillos ejus quam atrii ex ære facies (Liber Exodus 27, 19)