Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • et dices audi verbum Domini rex Juda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas (Liber Ieremiae 22, 2)

  • hæc dicit Dominus facite judicium et justitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto (Liber Ieremiae 22, 3)

  • si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum (Liber Ieremiae 22, 4)

  • quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles (Liber Ieremiae 22, 6)

  • et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi (Liber Ieremiae 22, 8)

  • et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis (Liber Ieremiae 22, 9)

  • nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suæ (Liber Ieremiae 22, 10)

  • quia hæc dicit Dominus ad Sellum filium Josiæ regem Juda qui regnavit pro Josia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius (Liber Ieremiae 22, 11)

  • væ qui ædificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in judicio amicum suum opprimet frustra et mercedem ejus non reddet ei (Liber Ieremiae 22, 13)

  • numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei (Liber Ieremiae 22, 15)

  • propterea hæc dicit Dominus ad Joachim filium Josiæ regem Juda non plangent eum væ frater et væ fratres non concrepabunt ei væ domine et væ inclite (Liber Ieremiae 22, 18)

  • sepultura asini sepelietur putrefactus et projectus extra portas Hierusalem (Liber Ieremiae 22, 19)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina