Found 20233 Results for: Re
cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur (Liber Ecclesiasticus 39, 6)
aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur (Liber Ecclesiasticus 39, 7)
si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiæ replebit illum (Liber Ecclesiasticus 39, 8)
et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ et in oratione confitebitur Domino (Liber Ecclesiasticus 39, 9)
non recedet memoria ejus et nomen ejus requiretur a generatione in generationem (Liber Ecclesiasticus 39, 13)
si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi (Liber Ecclesiasticus 39, 15)
adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum (Liber Ecclesiasticus 39, 16)
quasi libanus odorem suavitatis habete (Liber Ecclesiasticus 39, 18)
florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis (Liber Ecclesiasticus 39, 19)
a sæculo usque in sæculum respicit et nihil est mirabile in conspectu ejus (Liber Ecclesiasticus 39, 25)
non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quærentur (Liber Ecclesiasticus 39, 26)
et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hereditabit (Liber Ecclesiasticus 39, 28)