Found 20233 Results for: Re
beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se (Liber Ecclesiasticus 25, 11)
beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur (Liber Ecclesiasticus 25, 15)
et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa (Liber Ecclesiasticus 25, 23)
brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam (Liber Ecclesiasticus 25, 26)
ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto (Liber Ecclesiasticus 25, 27)
ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie (Liber Ecclesiasticus 25, 28)
mulieris ira et inreverentia et confusio magna (Liber Ecclesiasticus 25, 29)
a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur (Liber Ecclesiasticus 25, 33)
divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris (Liber Ecclesiasticus 26, 4)
in muliere infideli flagellum linguæ omnibus communicans (Liber Ecclesiasticus 26, 9)
sicut boum jugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit (Liber Ecclesiasticus 26, 14)