Found 5422 Results for: Rat
in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est justus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum (Epistula I Ioannis 3, 10)
non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera ejus maligna erant fratris autem ejus justa (Epistula I Ioannis 3, 12)
nolite mirari fratres si odit vos mundus (Epistula I Ioannis 3, 13)
nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte (Epistula I Ioannis 3, 14)
omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in se manentem (Epistula I Ioannis 3, 15)
in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere (Epistula I Ioannis 3, 16)
qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo (Epistula I Ioannis 3, 17)
si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere (Epistula I Ioannis 4, 20)
et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum (Epistula I Ioannis 4, 21)
qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget (Epistula I Ioannis 5, 16)
scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum (Epistula I Ioannis 5, 18)
sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Jesu Filio Patris in veritate et caritate (Epistula II Ioannis 1, 3)