Mosaico decorativo

Found 5422 Results for: Rat

  • misimus etiam cum illo fratrem cujus laus est in evangelio per omnes ecclesias (Epistula II ad Corinthios 8, 18)

  • non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hac gratia quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram (Epistula II ad Corinthios 8, 19)

  • devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quæ ministratur a nobis (Epistula II ad Corinthios 8, 20)

  • misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos (Epistula II ad Corinthios 8, 22)

  • sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriæ Christi (Epistula II ad Corinthios 8, 23)

  • scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaja parata est ab anno præterito et vestra æmulatio provocavit plurimos (Epistula II ad Corinthios 9, 2)

  • misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis (Epistula II ad Corinthios 9, 3)

  • ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia (Epistula II ad Corinthios 9, 4)

  • necessarium ergo existimavi rogare fratres ut præveniant ad vos et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam (Epistula II ad Corinthios 9, 5)

  • potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum (Epistula II ad Corinthios 9, 8)

  • qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum præstabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ (Epistula II ad Corinthios 9, 10)

  • ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo (Epistula II ad Corinthios 9, 11)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina