Found 5422 Results for: Rat
non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem (Evangelium secundum Matthaeum 15, 11)
non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 17)
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo (Evangelium secundum Matthaeum 15, 36)
et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas (Evangelium secundum Matthaeum 15, 37)
faciem ergo cæli dijudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ et relictis illis abiit (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)
et post dies sex adsumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Johannem fratrem ejus et ducit illos in montem excelsum seorsum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 1)
et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies ejus sicut sol vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix (Evangelium secundum Matthaeum 17, 2)
respondens Jesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me (Evangelium secundum Matthaeum 17, 16)
et increpavit ei Jesus et exiit ab eo dæmonium et curatus est puer ex illa hora (Evangelium secundum Matthaeum 17, 17)
hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et jejunium (Evangelium secundum Matthaeum 17, 20)
venit enim Filius hominis salvare quod perierat (Evangelium secundum Matthaeum 18, 11)
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)