Mosaico decorativo

Found 5422 Results for: Rat

  • hæc enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes (Liber Ieremiae 16, 5)

  • sed et vos pejus operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non audiat (Liber Ieremiae 16, 12)

  • et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui non dabunt vobis requiem (Liber Ieremiae 16, 13)

  • peccatum Juda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum (Liber Ieremiae 17, 1)

  • hæc dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem (Liber Ieremiae 17, 21)

  • et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus (Liber Ieremiae 17, 24)

  • si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis ejus et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur (Liber Ieremiae 17, 27)

  • et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis ejus ut faceret (Liber Ieremiae 18, 4)

  • venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum (Liber Ieremiae 19, 14)

  • et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui constitutus erat princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones istos (Liber Ieremiae 20, 1)

  • et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini (Liber Ieremiae 20, 2)

  • hæc dicit Dominus facite judicium et justitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto (Liber Ieremiae 22, 3)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina