Found 5422 Results for: Rat
Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare (Liber II Maccabaeorum 14, 3)
Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum (Liber II Maccabaeorum 14, 17)
habebat autem semper Judam carum ex animo erat vero inclinatus (Liber II Maccabaeorum 14, 24)
itaque rex exasperatus et pessimis hujus criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione jubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam (Liber II Maccabaeorum 14, 27)
sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua præceptum perficeret (Liber II Maccabaeorum 14, 29)
et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Juda (Liber II Maccabaeorum 15, 6)
erat autem hujusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Judæorum (Liber II Maccabaeorum 15, 12)
respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 14)
erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi (Liber II Maccabaeorum 15, 18)
considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in cælum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam (Liber II Maccabaeorum 15, 21)
Judas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes congressi sunt (Liber II Maccabaeorum 15, 26)
præcepit autem Judas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri (Liber II Maccabaeorum 15, 30)