Found 5422 Results for: Rat
statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Cœlesyriam et Fœnicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus (Liber II Maccabaeorum 3, 8)
sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cujus rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hæc ita essent (Liber II Maccabaeorum 3, 9)
quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis in his quæ detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta (Liber II Maccabaeorum 3, 11)
decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse (Liber II Maccabaeorum 3, 12)
constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio (Liber II Maccabaeorum 3, 14)
circumfusa enim erat viro mæstitia quædam et horror corporis per quæ manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur (Liber II Maccabaeorum 3, 17)
erat enim misera commixtæ multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio (Liber II Maccabaeorum 3, 21)
Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens (Liber II Maccabaeorum 3, 23)
hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et lætitia impletum est (Liber II Maccabaeorum 3, 30)
tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus (Liber II Maccabaeorum 3, 31)
cumque summus sacerdos exoraret idem juvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniæ sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit (Liber II Maccabaeorum 3, 33)
Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniæ gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem (Liber II Maccabaeorum 3, 35)