Found 5422 Results for: Rat
audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose (Liber I Maccabaeorum 14, 40)
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas (Liber I Maccabaeorum 15, 3)
et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum (Liber I Maccabaeorum 15, 13)
et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis (Liber I Maccabaeorum 15, 32)
reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quæ vidit et iratus est rex ira magna (Liber I Maccabaeorum 15, 36)
et vocavit Simon duos filios suos seniores Judam et Johannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israël ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquotiens (Liber I Maccabaeorum 16, 2)
nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de cælo vobiscum sit (Liber I Maccabaeorum 16, 3)
et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin (Liber I Maccabaeorum 16, 4)
et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum (Liber I Maccabaeorum 16, 5)
et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis (Liber I Maccabaeorum 16, 7)
et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra ejus et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem (Liber I Maccabaeorum 16, 8)
tunc vulneratus est Judas frater Johannis Johannes autem insecutus est eos donec venit Cædronam quam ædificavit (Liber I Maccabaeorum 16, 9)