Found 5422 Results for: Rat
ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiæ magnæ quam fecerat in Israël et tribulaverat eos valde (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus (Liber I Maccabaeorum 10, 47)
et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum (Liber I Maccabaeorum 10, 60)
dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et prædicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione (Liber I Maccabaeorum 10, 63)
et constituit Demetrius Apollonium qui præerat Cœlesyriæ et congregavit exercitum magnum et accessit ad Jamniam et misit ad Jonathan summum sacerdotem (Liber I Maccabaeorum 10, 69)
ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater ejus in adiutorium (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
et adplicuerunt castra in Joppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Joppe erat et obpugnavit eam (Liber I Maccabaeorum 10, 75)
et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset (Liber I Maccabaeorum 11, 2)
et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera ejus demolita et corpora projecta et eorum qui cæsi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam (Liber I Maccabaeorum 11, 4)
et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 11)
Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius (Liber I Maccabaeorum 11, 14)
et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Jonathæ ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato (Liber I Maccabaeorum 11, 22)