Found 5422 Results for: Rat
fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima die mensis primi (Liber Esdrae 6, 19)
purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi (Liber Esdrae 6, 20)
et comederunt filii Israël qui reversi fuerant de transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione gentium terræ ad eos ut quærerent Dominum Deum Israël (Liber Esdrae 6, 21)
et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia quoniam lætificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël (Liber Esdrae 6, 22)
sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis juxta voluntatem Dei vestri facite (Liber Esdrae 7, 18)
et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus ejus et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quæ erat in me congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum (Liber Esdrae 7, 28)
de filiis Secheniæ et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta (Liber Esdrae 8, 3)
et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiæ loco et posui in ore eorum verba quæ loquerentur ad Addom et ad fratres ejus Nathinneos in loco Casphiæ ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri (Liber Esdrae 8, 17)
et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israël et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo (Liber Esdrae 8, 18)
et Asabiam et cum eo Isajam de filiis Merari fratres ejus et filios ejus viginti (Liber Esdrae 8, 19)
et de Nathinneis quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis nominibus vocabantur (Liber Esdrae 8, 20)
et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian Asabian et cum eis de fratribus eorum decem (Liber Esdrae 8, 24)