Found 5422 Results for: Rat
tu es enim Deus meus aperiantur quæso oculi tui et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto (Liber II Paralipomenon 6, 40)
sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 7, 3)
sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare æneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes (Liber II Paralipomenon 7, 7)
igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua lætantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israël populo suo (Liber II Paralipomenon 7, 10)
conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 7, 11)
apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii (Liber II Paralipomenon 7, 12)
oculi quoque mei erunt aperti et aures meæ erectæ ad orationem ejus qui in loco isto oraverit (Liber II Paralipomenon 7, 15)
civitates quas dederat Hiram Salomoni ædificavit et habitare ibi fecit filios Israël (Liber II Paralipomenon 8, 2)
extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras (Liber II Paralipomenon 8, 5)
omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Jebuseis qui non erant de stirpe Israël (Liber II Paralipomenon 8, 7)
filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israël eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini (Liber II Paralipomenon 8, 11)
tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticum (Liber II Paralipomenon 8, 12)