Found 5422 Results for: Rat
ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua (Liber I Paralipomenon 28, 21)
locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini præparatur habitatio sed Deo (Liber I Paralipomenon 29, 1)
ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino (Liber I Paralipomenon 29, 5)
Domine Deus Abraham et Isaac et Israël patrum nostrorum custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat (Liber I Paralipomenon 29, 18)
confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum (Liber II Paralipomenon 1, 1)
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum fœderis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine (Liber II Paralipomenon 1, 3)
arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 1, 4)
altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (Liber II Paralipomenon 1, 5)
dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum (Liber II Paralipomenon 2, 11)
nos autem cædemus ligna de Libano quot necessaria habueris et adplicabimus ea ratibus per mare in Joppe tuum erit transferre ea in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 2, 16)
numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti (Liber II Paralipomenon 2, 17)
et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusei (Liber II Paralipomenon 3, 1)