Mosaico decorativo

Found 5422 Results for: Rat

  • reliqua autem sermonum Nadab et omnia quæ operatus est nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 15, 31)

  • cum autem in manu Hieu filii Anani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum ejus et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum (Liber I Regum 16, 7)

  • et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediæ partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa præfecti Thersa (Liber I Regum 16, 9)

  • delevitque Zamri omnem domum Baasa juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetæ (Liber I Regum 16, 12)

  • cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israël Amri qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris (Liber I Regum 16, 16)

  • in peccatis suis quæ peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato ejus quo fecit peccare Israël (Liber I Regum 16, 19)

  • prævaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri (Liber I Regum 16, 22)

  • emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti et ædificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariæ (Liber I Regum 16, 24)

  • fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum (Liber I Regum 16, 25)

  • ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël ut inritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis (Liber I Regum 16, 26)

  • et posuit aram Baal in templo Baal quod ædificaverat in Samaria (Liber I Regum 16, 32)

  • in diebus ejus ædificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas ejus juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun (Liber I Regum 16, 34)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina