Found 5422 Results for: Rat
et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo (Liber II Samuelis 6, 14)
et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica (Liber II Samuelis 6, 17)
quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui dicens domum ædificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac (Liber II Samuelis 7, 27)
et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten (Liber II Samuelis 8, 3)
et misit Thou Joram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu ejus erant vasa argentea et vasa aurea et vasa ærea (Liber II Samuelis 8, 10)
quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat (Liber II Samuelis 8, 11)
Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis (Liber II Samuelis 8, 16)
erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 9, 2)
porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis jugiter vescebatur et erat claudus utroque pede (Liber II Samuelis 9, 13)
videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prœlium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israël et instruxit aciem contra Syrum (Liber II Samuelis 10, 9)
reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon (Liber II Samuelis 10, 10)
iniit itaque Joab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie ejus (Liber II Samuelis 10, 13)