Mosaico decorativo

Found 867 Results for: Rad

  • expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas (Liber Isaiae 65, 2)

  • in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui jurat in terra jurabit in Deo amen quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores et quia absconditæ sunt ab oculis nostris (Liber Isaiae 65, 16)

  • et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius (Liber Ieremiae 11, 19)

  • plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum (Liber Ieremiae 12, 2)

  • et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit æstus et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum (Liber Ieremiae 17, 8)

  • repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud (Liber Ieremiae 18, 7)

  • quia hæc dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Judam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio (Liber Ieremiae 20, 4)

  • pervenit sonitus usque ad extrema terræ quia judicium Domino cum gentibus judicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus (Liber Ieremiae 25, 31)

  • verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores ejus in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc (Liber Ieremiae 26, 15)

  • igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eum (Liber Ieremiae 26, 24)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiæ qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris (Liber Ieremiae 29, 21)

  • et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os ejus cum ore illius et oculi ejus oculos illius videbunt (Liber Ieremiae 32, 4)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina