Found 1084 Results for: Quoniam
vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Jordanis (Prophetia Zachariae 11, 3)
sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea (Prophetia Zachariae 13, 5)
et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo (Prophetia Zachariae 14, 5)
si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor (Prophetia Malachiae 2, 2)
tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)
et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur (Evangelium secundum Matthaeum 2, 23)
et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 3)
beati mites quoniam ipsi possidebunt terram (Evangelium secundum Matthaeum 5, 4)
beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur (Evangelium secundum Matthaeum 5, 5)
beati qui esuriunt et sitiunt justitiam quoniam ipsi saturabuntur (Evangelium secundum Matthaeum 5, 6)
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)