Found 1084 Results for: Quoniam
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes ejus universa mala quæ locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos (Liber Ieremiae 19, 15)
numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei (Liber Ieremiae 22, 15)
quoniam hæc dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax (Liber Ieremiae 30, 5)
quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in judicio ut non tibi videaris innoxius (Liber Ieremiae 30, 11)
postquam enim convertisti me egi pænitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiæ meæ (Liber Ieremiae 31, 19)
vox gaudii et vox lætitiæ vox sponsi et vox sponsæ vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in æternum misericordia ejus et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terræ sicut a principio dicit Dominus (Liber Ieremiae 33, 11)
si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio quam locutus est Dominus adversum populum hunc (Liber Ieremiae 36, 7)
dixisti væ misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni (Liber Ieremiae 45, 3)
quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit eum (Liber Ieremiae 46, 15)
vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen ejus quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet (Liber Ieremiae 46, 18)
vox ejus quasi æris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna cædentes (Liber Ieremiae 46, 22)
ad Moab hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël væ super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit (Liber Ieremiae 48, 1)