Found 2597 Results for: Quod Cultum
parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam (Liber Deuteronomii 1, 39)
cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab (Liber Deuteronomii 2, 8)
ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quæ nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis (Liber Deuteronomii 2, 36)
vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan (Liber Deuteronomii 3, 4)
et planitiem solitudinis atque Jordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem (Liber Deuteronomii 3, 17)
absque uxoribus et parvulis ac jumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis (Liber Deuteronomii 3, 19)
non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis (Liber Deuteronomii 4, 2)
scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis (Liber Deuteronomii 4, 5)
et ostendit vobis pactum suum quod præcepit ut faceretis et decem verba quæ scripsit in duabus tabulis lapideis (Liber Deuteronomii 4, 13)
cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quæ fieri Dominus prohibuit (Liber Deuteronomii 4, 23)
scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deorsum et non sit alius (Liber Deuteronomii 4, 39)
memento quod et ipse servieris in Ægypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati (Liber Deuteronomii 5, 15)