Found 2597 Results for: Quod Cultum
in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnæ decem basesque totidem (Liber Exodus 27, 12)
in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii ejus ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël (Liber Exodus 27, 21)
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit (Liber Exodus 28, 25)
nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem juncturæ inferioris ut aptari possit cum superumerali (Liber Exodus 28, 27)
indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo (Liber Exodus 29, 5)
carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit (Liber Exodus 29, 14)
tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quæ operit vitalia ac reticulum jecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum (Liber Exodus 29, 22)
tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini (Liber Exodus 29, 23)
quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt (Liber Exodus 29, 34)
hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies jugiter (Liber Exodus 29, 38)
decimam partem similæ conspersæ oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno (Liber Exodus 29, 40)
ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi (Liber Exodus 30, 6)