Found 2597 Results for: Quod Cultum
et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator (Liber Ieremiae 51, 37)
et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore ejus et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit (Liber Ieremiae 51, 44)
verbum quod præcepit Hieremias prophetes Sarajæ filio Neriæ filii Maasiæ cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni ejus Sarajas autem erat princeps prophetiæ (Liber Ieremiae 51, 59)
et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem (Liber Ieremiae 51, 60)
persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Hiericho et omnis comitatus ejus diffugit ab eo (Liber Ieremiae 52, 8)
de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ (Liber Ieremiae 52, 15)
columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne æs eorum in Babylonem (Liber Ieremiae 52, 17)
DELETH viæ Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem omnes portæ ejus destructæ sacerdotes ejus gementes virgines ejus squalidæ et ipsa oppressa amaritudine (Lamentationes 1, 4)
DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion effudit quasi ignem indignationem suam (Lamentationes 2, 4)
AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies (Lamentationes 3, 49)
et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscujusque manus (Liber Baruch 1, 6)
propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad judices nostros qui judicaverunt in Israël et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israël et Juda (Liber Baruch 2, 1)