Found 2597 Results for: Quod Cultum
sit autem fortitudo nostra lex iniustitiæ quod infirmum est enim inutile invenitur (Liber Sapientiae 2, 11)
et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace (Liber Sapientiae 3, 3)
infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiæ Dei propter disciplinæ dona commendati (Liber Sapientiae 7, 14)
dixisti ædificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuæ aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio (Liber Sapientiae 9, 8)
corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Liber Sapientiae 9, 15)
pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam (Liber Sapientiae 11, 16)
quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur (Liber Sapientiae 11, 26)
propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine (Liber Sapientiae 12, 2)
virtus enim tua justitiæ initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis (Liber Sapientiae 12, 16)
in his enim quæ patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per hæc quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet (Liber Sapientiae 12, 27)
et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suæ figuret illud et adsimilet illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)
benedictum est enim lignum per quod fit justitia (Liber Sapientiae 14, 7)