Found 2597 Results for: Quod Cultum
quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster præ omnibus diis (Liber Psalmorum 134, 5)
non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terræ (Liber Psalmorum 138, 15)
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa ejus et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia (Liber I Maccabaeorum 1, 23)
dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos cælum et terra quod iniuste perditis nos (Liber I Maccabaeorum 2, 37)
et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater (Liber I Maccabaeorum 2, 65)
et audivit Seron princeps exercitus Syriæ quod congregavit Judas congregationem et ecclesiam fidelium secum (Liber I Maccabaeorum 3, 13)
et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quæ erant a primis diebus (Liber I Maccabaeorum 3, 29)
et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est (Liber I Maccabaeorum 4, 20)
quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israël et qualia mandavit rex (Liber I Maccabaeorum 4, 27)
videns autem Lysias suorum fugam et Judæorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Judæam (Liber I Maccabaeorum 4, 35)
et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret (Liber I Maccabaeorum 4, 44)
et acceperunt lapides integros secundum legem et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius (Liber I Maccabaeorum 4, 47)