Found 2423 Results for: Quia
et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit unicuique sermo suus et pervertitis verba Dei viventis Domini exercituum Dei nostri (Liber Ieremiae 23, 36)
si autem onus Domini dixeritis propter hoc hæc dicit Dominus quia dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos dicens nolite dicere onus Domini (Liber Ieremiae 23, 38)
et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo (Liber Ieremiae 24, 7)
quia servierunt eis cum essent gentes multæ et reges magni et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum (Liber Ieremiae 25, 14)
quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israël sume calicem vini furoris hujus de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te (Liber Ieremiae 25, 15)
quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ dicit Dominus exercituum (Liber Ieremiae 25, 29)
pervenit sonitus usque ad extrema terræ quia judicium Domino cum gentibus judicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus (Liber Ieremiae 25, 31)
ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et dissipationes vestræ et cadetis quasi vasa pretiosa (Liber Ieremiae 25, 34)
vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit Dominus pascuam eorum (Liber Ieremiae 25, 36)
et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem populum dicentes judicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris (Liber Ieremiae 26, 11)
et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic judicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos (Liber Ieremiae 26, 16)
quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra vestra et eiciant vos et pereatis (Liber Ieremiae 27, 10)