Mosaico decorativo

Found 2423 Results for: Quia

  • et erunt negotiatio ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem (Liber Isaiae 23, 18)

  • et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt jus dissipaverunt fœdus sempiternum (Liber Isaiae 24, 5)

  • quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia (Liber Isaiae 24, 13)

  • et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ (Liber Isaiae 24, 18)

  • quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non ædificetur (Liber Isaiae 25, 2)

  • quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab æstu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem (Liber Isaiae 25, 4)

  • præcipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est (Liber Isaiae 25, 8)

  • quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleæ in plaustro (Liber Isaiae 25, 10)

  • vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus (Liber Isaiae 26, 3)

  • quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem (Liber Isaiae 26, 5)

  • vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam (Liber Isaiae 26, 19)

  • quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi (Liber Isaiae 28, 10)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina