Found 2423 Results for: Quia
mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit (Liber Ecclesiastes 11, 6)
osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino (Canticum Canticorum 1, 1)
nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meæ pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi (Canticum Canticorum 1, 5)
fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo (Canticum Canticorum 2, 5)
ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium (Canticum Canticorum 5, 2)
adiuro vos filiæ Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo (Canticum Canticorum 5, 8)
qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos (Canticum Canticorum 5, 9)
averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad (Canticum Canticorum 6, 4)
pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus æmulatio lampades ejus lampades ignis atque flammarum (Canticum Canticorum 8, 6)
quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillæ ad commovendum cor nostrum (Liber Sapientiae 2, 2)
quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata (Liber Sapientiae 2, 3)
ut scirent quia per quæ peccat quis per hæc et torquetur (Liber Sapientiae 11, 17)