Found 2423 Results for: Quia
et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum (Liber I Maccabaeorum 8, 7)
et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his (Liber I Maccabaeorum 8, 9)
cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quæ erant proxima et quæ longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos (Liber I Maccabaeorum 8, 12)
et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quæ digna sunt gerant (Liber I Maccabaeorum 8, 15)
et ut auferrent ab eis jugum Græcorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël (Liber I Maccabaeorum 8, 18)
interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prœlio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Judæam et dextrum cornu cum illis (Liber I Maccabaeorum 9, 1)
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri (Liber I Maccabaeorum 9, 6)
et vidit Judas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est (Liber I Maccabaeorum 9, 7)
et vidit Judas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde (Liber I Maccabaeorum 9, 14)
post hæc verba renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus quia filii Jambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna (Liber I Maccabaeorum 9, 37)
et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Judæa ut conprehenderent Jonathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum (Liber I Maccabaeorum 9, 60)
ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiæ magnæ quam fecerat in Israël et tribulaverat eos valde (Liber I Maccabaeorum 10, 46)