Found 2423 Results for: Quia
et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis (Actus Apostolorum 28, 1)
rogamus autem a te audire quæ sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur (Actus Apostolorum 28, 22)
cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esajam prophetam ad patres nostros (Actus Apostolorum 28, 25)
primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo (Epistula ad Romanos 1, 8)
nolo autem vos ignorare fratres quia sæpe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus (Epistula ad Romanos 1, 13)
quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit (Epistula ad Romanos 1, 19)
quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum (Epistula ad Romanos 1, 21)
existimas autem hoc o homo qui judicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies judicium Dei (Epistula ad Romanos 2, 3)
multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei (Epistula ad Romanos 3, 2)
sicut scriptum est quia non est justus quisquam (Epistula ad Romanos 3, 10)
quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati (Epistula ad Romanos 3, 20)
beatitudo ergo hæc in circumcisione an etiam in præputio dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 9)