Found 2423 Results for: Quia
quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Jesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine (Evangelium secundum Lucam 5, 8)
ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie (Evangelium secundum Lucam 5, 26)
dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo (Evangelium secundum Lucam 5, 36)
et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati (Evangelium secundum Lucam 6, 5)
et omnis turba quærebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes (Evangelium secundum Lucam 6, 19)
et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 6, 20)
beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis (Evangelium secundum Lucam 6, 21)
verumtamen væ vobis divitibus quia habetis consolationem vestram (Evangelium secundum Lucam 6, 24)
væ vobis qui saturati estis quia esurietis væ vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis (Evangelium secundum Lucam 6, 25)
verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos (Evangelium secundum Lucam 6, 35)