Found 2423 Results for: Quia
neque per terram quia scabillum est pedum ejus neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)
neque per caput tuum juraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)
audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente (Evangelium secundum Matthaeum 5, 38)
audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 43)
orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur (Evangelium secundum Matthaeum 6, 7)
cum autem jejunatis nolite fieri sicut hypocritæ tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus jejunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)
hæc enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)
intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quæ ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 13)
et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem (Evangelium secundum Matthaeum 7, 23)
porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
cum autem venisset domum accesserunt ad eum cæci et dicit eis Jesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)
videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et jacentes sicut oves non habentes pastorem (Evangelium secundum Matthaeum 9, 36)