Found 12207 Results for: Qui
igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo (Epistula II ad Corinthios 7, 12)
ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis (Epistula II ad Corinthios 7, 13)
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quæ fuit ad Titum veritas facta est (Epistula II ad Corinthios 7, 14)
quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt (Epistula II ad Corinthios 8, 3)
et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle cœpistis ab anno priore (Epistula II ad Corinthios 8, 10)
qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit (Epistula II ad Corinthios 8, 15)
gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi (Epistula II ad Corinthios 8, 16)
quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos (Epistula II ad Corinthios 8, 17)
devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quæ ministratur a nobis (Epistula II ad Corinthios 8, 20)
sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriæ Christi (Epistula II ad Corinthios 8, 23)
hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet (Epistula II ad Corinthios 9, 6)
unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus (Epistula II ad Corinthios 9, 7)