Found 12207 Results for: Qui
et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est (Epistula II ad Corinthios 2, 3)
si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos (Epistula II ad Corinthios 2, 5)
sufficit illi qui ejusmodi est obiurgatio hæc quæ fit a pluribus (Epistula II ad Corinthios 2, 6)
ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est (Epistula II ad Corinthios 2, 7)
cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi (Epistula II ad Corinthios 2, 10)
non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam (Epistula II ad Corinthios 2, 13)
Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco (Epistula II ad Corinthios 2, 14)
quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt (Epistula II ad Corinthios 2, 15)
aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitæ in vitam et ad hæc quis tam idoneus (Epistula II ad Corinthios 2, 16)
non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur (Epistula II ad Corinthios 2, 17)
incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis (Epistula II ad Corinthios 3, 1)
non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est (Epistula II ad Corinthios 3, 5)