Found 12207 Results for: Qui
et nemo ascendit in cælum nisi qui descendit de cælo Filius hominis qui est in cælo (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam æternam (Evangelium secundum Ioannem 3, 15)
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam æternam (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
qui credit in eum non judicatur qui autem non credit jam judicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Evangelium secundum Ioannem 3, 18)
hoc est autem judicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)
omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera ejus (Evangelium secundum Ioannem 3, 20)
qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur ejus opera quia in Deo sunt facta (Evangelium secundum Ioannem 3, 21)
erat autem et Johannes baptizans in Ænon juxta Salim quia aquæ multæ erant illic et adveniebant et baptizabantur (Evangelium secundum Ioannem 3, 23)
et venerunt ad Johannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Jordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum (Evangelium secundum Ioannem 3, 26)
respondit Johannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de cælo (Evangelium secundum Ioannem 3, 27)
ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum (Evangelium secundum Ioannem 3, 28)
qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est (Evangelium secundum Ioannem 3, 29)