Found 12207 Results for: Qui
quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic current (Prophetia Ioel 2, 4)
unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur (Prophetia Ioel 2, 8)
et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra ejus quia fortia et facientia verbum ejus magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum (Prophetia Ioel 2, 11)
et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multæ misericordiæ et præstabilis super malitia (Prophetia Ioel 2, 13)
quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro (Prophetia Ioel 2, 14)
et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem ejus contra mare orientale et extremum ejus ad mare novissimum et ascendet fetor ejus et ascendet putredo ejus quia superbe egit (Prophetia Ioel 2, 20)
nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam (Prophetia Ioel 2, 22)
et filii Sion exultate et lætamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem justitiæ et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio (Prophetia Ioel 2, 23)
et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum (Prophetia Ioel 2, 26)
et scietis quia in medio Israël ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in æternum (Prophetia Ioel 2, 27)
et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit (Prophetia Ioel 2, 32)
quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero captivitatem Juda et Hierusalem (Prophetia Ioel 3, 1)