Mosaico decorativo

Found 12207 Results for: Qui

  • in facie longitudinis centum cubitos ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos (Prophetia Ezechielis 42, 2)

  • et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viæ cubiti unius et ostia earum ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 42, 4)

  • ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia subportabant porticus quæ ex illis eminebant de inferioribus et de mediis ædificii (Prophetia Ezechielis 42, 5)

  • et peribolus exterior secundum gazofilacia quæ erant in via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo ejus quinquaginta cubitorum (Prophetia Ezechielis 42, 7)

  • quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum (Prophetia Ezechielis 42, 8)

  • et via ante faciem eorum juxta similitudinem gazofilaciorum quæ erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum (Prophetia Ezechielis 42, 11)

  • et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quæ sunt ante ædificium separatum hæc sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est (Prophetia Ezechielis 42, 13)

  • cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum (Prophetia Ezechielis 42, 14)

  • mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensuræ quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum (Prophetia Ezechielis 42, 16)

  • et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum (Prophetia Ezechielis 42, 17)

  • et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum (Prophetia Ezechielis 42, 18)

  • et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ (Prophetia Ezechielis 42, 19)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina