Found 12207 Results for: Qui
fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt et quæ præcepit Dominus (Liber Exodus 36, 1)
cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus (Liber Exodus 36, 2)
tradidit eis universa donaria filiorum Israël qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat (Liber Exodus 36, 3)
jussit ergo Moses præconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis (Liber Exodus 36, 6)
coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit (Liber Exodus 36, 10)
unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum (Liber Exodus 36, 13)
quorum quinque junxit seorsum et sex alia separatim (Liber Exodus 36, 16)
fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem jungerentur (Liber Exodus 36, 17)
et fibulas æneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret (Liber Exodus 36, 18)
e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum (Liber Exodus 36, 23)
ad plagam quoque tabernaculi quæ respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas (Liber Exodus 36, 25)
fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi (Liber Exodus 36, 31)