Mosaico decorativo

Found 12207 Results for: Qui

  • transite maria ululate qui habitatis in insula (Liber Isaiae 23, 6)

  • numquid non hæc vestra est quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum (Liber Isaiae 23, 7)

  • quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cujus negotiatores principes institores ejus incliti terræ (Liber Isaiae 23, 8)

  • et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi (Liber Isaiae 23, 12)

  • ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra (Liber Isaiae 23, 14)

  • et erunt negotiatio ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem (Liber Isaiae 23, 18)

  • et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus ejus sicut ancilla sic domina ejus sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet (Liber Isaiae 24, 2)

  • et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt jus dissipaverunt fœdus sempiternum (Liber Isaiae 24, 5)

  • luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui lætabantur corde (Liber Isaiae 24, 7)

  • cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus lætantium conticuit dulcedo citharæ (Liber Isaiae 24, 8)

  • quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia (Liber Isaiae 24, 13)

  • formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terræ (Liber Isaiae 24, 17)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina