Found 12207 Results for: Qui
hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur (Liber Ecclesiasticus 23, 30)
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi (Liber Ecclesiasticus 23, 33)
et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo (Liber Ecclesiasticus 23, 38)
et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quæsivi et in hereditate ejus morabor (Liber Ecclesiasticus 24, 11)
tunc præcepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo (Liber Ecclesiasticus 24, 12)
et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea (Liber Ecclesiasticus 24, 15)
transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini (Liber Ecclesiasticus 24, 26)
qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient (Liber Ecclesiasticus 24, 29)
qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt (Liber Ecclesiasticus 24, 30)
qui elucidant me vitam æternam habebunt (Liber Ecclesiasticus 24, 31)
qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum (Liber Ecclesiasticus 24, 35)