Found 12207 Results for: Qui
quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate (Liber Psalmorum 51, 3)
dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui æquitatem diapsalma (Liber Psalmorum 51, 5)
ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et prævaluit in vanitate sua (Liber Psalmorum 51, 9)
confitebor tibi in sæculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum (Liber Psalmorum 51, 11)
corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum (Liber Psalmorum 52, 2)
Deus de cælo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum (Liber Psalmorum 52, 3)
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum (Liber Psalmorum 52, 4)
nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis (Liber Psalmorum 52, 5)
Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos (Liber Psalmorum 52, 6)
quis dabit ex Sion salutare Israël dum convertit Deus captivitatem plebis suæ exultabit Jacob et lætabitur Israël (Liber Psalmorum 52, 7)
a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi (Liber Psalmorum 54, 4)
et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbæ et volabo et requiescam (Liber Psalmorum 54, 7)