Found 12207 Results for: Qui
signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam (Liber Iob 14, 17)
numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum (Liber Iob 15, 2)
arguis verbis eum qui non est æqualis tui et loqueris quod tibi non expedit (Liber Iob 15, 3)
docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium (Liber Iob 15, 5)
numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus (Liber Iob 15, 7)
numquid consilium Dei audisti et inferior te erit ejus sapientia (Liber Iob 15, 8)
quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus (Liber Iob 15, 9)
et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui (Liber Iob 15, 10)
numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent (Liber Iob 15, 11)
quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos (Liber Iob 15, 12)
quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore hujuscemodi sermones (Liber Iob 15, 13)
quid est homo ut inmaculatus sit et ut justus appareat natus de muliere (Liber Iob 15, 14)