Found 12207 Results for: Qui
qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris ejus et statim emarcuit (Liber Genesis 32, 25)
at ille nequaquam inquit Jacob appellabitur nomen tuum sed Israël quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines prævalebis (Liber Genesis 32, 28)
quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)
levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo (Liber Genesis 33, 5)
quænam sunt inquit istæ turmæ quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo (Liber Genesis 33, 8)
respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viæ tuæ non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei (Liber Genesis 33, 15)
et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem (Liber Genesis 34, 4)
nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui (Liber Genesis 34, 19)
et substantia eorum et pecora et cuncta quæ possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum (Liber Genesis 34, 23)
quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Jacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri (Liber Genesis 34, 27)
quibus patratis audacter Jacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terræ hujus nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea (Liber Genesis 34, 30)
responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra (Liber Genesis 34, 31)