Found 12207 Results for: Qui
qui ædiculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos (Liber Iudicum 17, 5)
in diebus illis non erat rex in Israël sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat (Liber Iudicum 17, 6)
interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Juda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexero (Liber Iudicum 17, 9)
mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quæ ad victum necessaria sunt (Liber Iudicum 17, 10)
adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis (Liber Iudicum 17, 11)
miserunt igitur filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi (Liber Iudicum 18, 2)
et agnoscentes vocem adulescentis Levitæ utentesque illius diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis quam ob causam huc venire voluisti (Liber Iudicum 18, 3)
qui respondit eis hæc et hæc præstitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos (Liber Iudicum 18, 4)
qui respondit eis ite cum pace Dominus respicit viam vestram et iter quo pergitis (Liber Iudicum 18, 6)
euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore juxta Sidoniorum consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum (Liber Iudicum 18, 7)
reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus responderunt (Liber Iudicum 18, 8)
ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judæ qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim (Liber Iudicum 18, 12)